Iob 34 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 34
1pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est
2audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me
3auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat
4iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius
5quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum
6in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato
7quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam
8qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis
9dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo
10ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas
11opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet
12vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium
13quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est
14si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet
15deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur
16si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei
17numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas
18qui dicit regi apostata qui vocat duces impios
19qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi
20subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu
21oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat
22non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem
23neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium
24conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis
25novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur
26quasi impios percussit eos in loco videntium
27qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt
28ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum
29ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines
30qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi
31quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo
32si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam
33numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere
34viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me
35Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam
36pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis
37quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum
Iob 34
1Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est :
2Audite, sapientes, verba mea : et eruditi, auscultate me.
3Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.
4Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
5Quia dixit Job : Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
6In judicando enim me mendacium est : violenta sagitta mea absque ullo peccato.
7Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam :
8qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis ?
9Dixit enim : Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
10Ideo, viri cordati, audite me : absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
11Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.
12Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.
13Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?
14Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
15Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
16Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei :
17numquid qui non amat judicium sanari potest ? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?
18Qui dicit regi : Apostata ; qui vocat duces impios ;
19qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem : opus enim manuum ejus sunt universi.
20Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi : et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
21Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
22Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
23neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.
24Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
25Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.
26Quasi impios percussit eos in loco videntium :
27qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt :
28ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
29Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines ?
30Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
31Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
32Si erravi, tu doce me ; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
33Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ? tu enim cœpisti loqui, et non ego : quod si quid nosti melius, loquere.
34Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
35Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
36Pater mi, probetur Job usque ad finem : ne desinas ab homine iniquitatis :
37quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur : et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 34
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 34 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 34:16
"si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei"
"Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei :"





