1Iesus autem perrexit in montem Olivetistylus2et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eosstylus3adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in mediostylus4et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulteriostylus5in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicisstylus6haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terrastylus7cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittatstylus8et iterum se inclinans scribebat in terrastylus9audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stansstylus10erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavitstylus11quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccarestylus12iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitaestylus13dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verumstylus14respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vadostylus15vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquamstylus16et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Paterstylus17et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum eststylus18ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Paterstylus19dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretisstylus20haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eiusstylus21dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venirestylus22dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venirestylus23et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundostylus24dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestrostylus25dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia et loquor vobisstylus26multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundostylus27et non cognoverunt quia Patrem eis dicebatstylus28dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquorstylus29et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semperstylus30haec illo loquente multi crediderunt in eumstylus31dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritisstylus32et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vosstylus33responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritisstylus34respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccatistylus35servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternumstylus36si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritisstylus37scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobisstylus38ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitisstylus39responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facitestylus40nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecitstylus41vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deumstylus42dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misitstylus43quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meumstylus44vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eiusstylus45ego autem quia veritatem dico non creditis mihistylus46quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihistylus47qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estisstylus48responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habesstylus49respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis mestylus50ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicatstylus51amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternumstylus52dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternumstylus53numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facisstylus54respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster eststylus55et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servostylus56Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus eststylus57dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidististylus58dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sumstylus59tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templostylus