1post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficerestylus2erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegiastylus3dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facisstylus4nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundostylus5neque enim fratres eius credebant in eumstylus6dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratumstylus7non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala suntstylus8vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum eststylus9haec cum dixisset ipse mansit in Galilaeastylus10ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occultostylus11Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est illestylus12et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbasstylus13nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorumstylus14iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebatstylus15et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didiceritstylus16respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit mestylus17si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquarstylus18qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non eststylus19nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legemstylus20quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficerestylus21respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miraministylus22propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominemstylus23si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbatostylus24nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicatestylus25dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficerestylus26et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christusstylus27sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sitstylus28clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitisstylus29ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misitstylus30quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eiusstylus31de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facitstylus32audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eumstylus33dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit mestylus34quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venirestylus35dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentesstylus36quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venirestylus37in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibatstylus38qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivaestylus39hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatusstylus40ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere prophetastylus41alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venitstylus42nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christusstylus43dissensio itaque facta est in turba propter eumstylus44quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manusstylus45venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eumstylus46responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homostylus47responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estisstylus48numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeisstylus49sed turba haec quae non novit legem maledicti suntstylus50dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsisstylus51numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciatstylus52responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgitstylus53et reversi sunt unusquisque in domum suamstylus