1et praeteriens vidit hominem caecum a nativitatestylus2et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nascereturstylus3respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illostylus4me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operaristylus5quamdiu in mundo sum lux sum mundistylus6haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eiusstylus7et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit vidensstylus8itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic eststylus9alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sumstylus10dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibistylus11respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidistylus12dixerunt ei ubi est ille ait nesciostylus13adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fueratstylus14erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eiusstylus15iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et videostylus16dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eisstylus17dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta eststylus18non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui videratstylus19et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videtstylus20responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus eststylus21quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquaturstylus22haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieretstylus23propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogatestylus24vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator eststylus25dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo videostylus26dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculosstylus27respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieristylus28maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumusstylus29nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sitstylus30respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculosstylus31scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exauditstylus32a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci natistylus33nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquamstylus34responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum forasstylus35audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Deistylus36respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eumstylus37et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse eststylus38at ille ait credo Domine et procidens adoravit eumstylus39dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiantstylus40et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumusstylus41dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manetstylus