Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

II Regum Caput 7

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
II REGUM

II Regum 7

1dixit autem Heliseus audite verbum Domini haec dicit Dominus in tempore hoc cras modius similae uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samariae
Iosue 3:5, Iosue 3:5, Exodus 16:12, Exodus 16:12, Ezechiel 37:4
2respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes
Malachias 3:10, Genesis 7:11, Malachias 3:10, Genesis 7:11, Psalmi 78:41
3quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur
Leviticus 13:45, Leviticus 13:46, Leviticus 13:45, Leviticus 13:46, Numeri 5:2
4sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad castra Syriae si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus moriemur
Ieremias 14:18, Ieremias 14:18, Lucas 15:17, Lucas 15:19, II Samuel 14:14
5surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syriae cumque venissent ad principium castrorum Syriae nullum ibidem reppererunt
Deuteronomium 28:7, Deuteronomium 28:7, Deuteronomium 32:30, Ezechiel 12:12, Ezechiel 12:6
6siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israhel reges Hettheorum et Aegyptiorum et venerunt super nos
II Samuel 5:24, II Samuel 5:24, Isaias 31:1, Isaias 31:1, I Regum 10:29
7surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes
Psalmi 48:4, Psalmi 48:6, Proverbia 28:1, Psalmi 48:4, Psalmi 48:6
8igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum et inde similiter auferentes absconderunt
Matthaeus 13:44, Iosue 7:21, Matthaeus 13:44, Iosue 7:21, II Regum 5:24
9dixeruntque ad invicem non recte facimus haec enim dies boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis
Isaias 52:7, Isaias 52:7, Ad Philippenses 2:4, Ad Philippenses 2:4, Aggaeus 1:4
10cumque venissent ad portam civitatis narraverunt eis dicentes ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoria
II Samuel 18:26, Marcus 13:34, Marcus 13:35, II Regum 7:11, II Regum 7:6
11ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus
12qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes cum egressi fuerint de civitate capiemus eos viventes et tunc civitatem ingredi poterimus
II Regum 6:25, II Regum 6:29, Iosue 8:4, II Regum 6:25, II Regum 6:29
13respondit autem unus servorum eius tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israhel alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus
II Regum 5:13, II Regum 6:33, Ieremias 14:18, II Regum 7:4, Lamentationes 4:9
14adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad castra Syrorum dicens ite videte
15qui abierunt post eos usque ad Iordanem ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quae proiecerant Syri cum turbarentur reversique nuntii indicaverunt regi
Matthaeus 24:16, Matthaeus 24:18, Isaias 31:7, Isaias 10:3, Isaias 22:24
16et egressus populus diripuit castra Syriae factusque est modius similae statere uno et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini
II Regum 7:1, II Regum 7:1, Isaias 33:23, Isaias 33:4, Isaias 33:23
17porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est iuxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum
II Regum 6:32, II Regum 7:2, II Regum 6:32, II Regum 7:2, Ad Hebraeos 10:29
18factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae
II Regum 6:32, II Regum 7:1, II Regum 7:2, II Regum 6:32, II Regum 7:1
19quando responderat dux ille viro Dei et dixerat etiam si Dominus fecerit cataractas in caelo numquid fieri poterit quod loqueris et dixit ei videbis oculis tuis et inde non comedes
II Regum 7:2, II Regum 7:2
20evenit ergo ei sicut praedictum erat et conculcavit eum populus in porta et mortuus est
Ad Hebraeos 3:18, Ad Hebraeos 3:19, Ieremias 17:5, Ieremias 17:6, Iob 20:23

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

II RegumI ParalipomenonII Paralipomenon+

Other Books

II RegumCh 7
I ParalipomenonII ParalipomenonEsrasNehemiasTobias
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward