1anno vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis Iudae regnavit Ioachaz filius Hieu super Israhel in Samaria decem et septem annisstylusII Regum 11:4, II Regum 11:21, II Regum 10:35, II Regum 10:36, II Regum 8:262et fecit malum coram Domino secutusque est peccata Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel non declinavit ab eisstylusI Regum 12:26, I Regum 12:33, I Regum 12:26, I Regum 12:33, I Regum 14:163iratusque est furor Domini contra Israhel et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriae et in manu Benadad filii Azahel cunctis diebusstylusI Regum 19:17, II Regum 13:24, II Regum 13:25, I Regum 19:17, II Regum 13:244deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex SyriaestylusII Regum 14:26, II Regum 14:26, Exodus 3:7, Exodus 3:7, Psalmi 78:345et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertiusstylusNehemias 9:27, II Regum 14:25, II Regum 13:25, II Regum 14:27, Nehemias 9:276verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in SamariastylusI Regum 16:33, I Regum 16:33, II Regum 13:2, II Regum 13:2, Deuteronomium 7:57et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areaestylusAmos 1:3, Amos 1:3, II Regum 10:32, II Regum 10:32, I Samuel 13:68reliqua autem sermonum Ioachaz et universa quae fecit sed et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum IsrahelstylusI Regum 14:19, I Regum 14:20, I Regum 14:29, I Regum 11:4, II Regum 10:349dormivitque Ioachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria regnavitque Ioas filius eius pro eostylusII Regum 10:35, I Regum 14:13, II Regum 13:10, II Regum 13:13, II Regum 14:810anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas filius Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annisstylus11et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulavitstylusII Regum 13:2, II Regum 13:2, II Regum 10:29, II Regum 13:6, II Regum 3:312reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit sed et fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum regum IsrahelstylusII Regum 13:14, II Regum 13:25, II Regum 14:25, II Paralipomenon 25:17, II Paralipomenon 25:2413et dormivit Ioas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super solium eius porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus IsrahelstylusI Regum 11:31, I Regum 1:21, II Samuel 7:12, II Regum 14:28, II Regum 14:2914Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israhel et auriga eiusstylusAd Philippenses 2:26, II Regum 2:12, Ad Philippenses 2:26, II Regum 2:12, II Regum 20:115et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque adtulisset ad eum arcum et sagittasstylus16dixit ad regem Israhel pone manum tuam super arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regisstylusII Regum 4:34, Genesis 49:24, Psalmi 144:1, II Regum 4:34, Genesis 49:2417et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eamstylusI Regum 20:26, I Regum 20:26, II Regum 5:10, II Regum 5:14, II Regum 5:1018et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei percute iaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et stetissetstylusII Regum 4:6, II Regum 4:6, Ezechiel 4:1, Ezechiel 4:10, Isaias 20:219iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eamstylusII Regum 13:25, II Regum 13:25, II Regum 4:16, Marcus 6:5, II Regum 6:920mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso annostylusII Regum 24:2, II Regum 24:2, II Regum 3:7, II Regum 3:7, II Paralipomenon 24:1621quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suosstylusEzechiel 37:1, Ezechiel 37:10, Actus Apostolorum 19:12, Ezechiel 37:1, Ezechiel 37:1022igitur Azahel rex Syriae adflixit Israhel cunctis diebus IoachazstylusII Regum 8:12, II Regum 8:12, Psalmi 106:40, Psalmi 106:42, II Regum 13:323et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Iacob et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempusstylusPsalmi 105:8, Psalmi 105:8, Michaes 7:18, Michaes 7:20, II Regum 14:2724mortuus est autem Azahel rex Syriae et regnavit Benadad filius eius pro eostylusPsalmi 125:3, Lucas 18:7, Psalmi 125:3, Lucas 18:725porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azahel quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates IsrahelistylusII Regum 13:18, II Regum 13:19, II Regum 13:18, II Regum 13:19, II Regum 10:32