1anno septimo Hieu regnavit Ioas quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de BersabeestylusII Regum 11:21, II Paralipomenon 24:1, II Paralipomenon 24:14, II Regum 11:1, II Regum 11:42fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdosstylusII Regum 14:3, II Paralipomenon 26:4, II Paralipomenon 24:17, II Paralipomenon 24:22, II Paralipomenon 25:23verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensumstylusII Regum 14:4, II Regum 14:4, I Regum 22:43, II Regum 15:35, II Regum 18:44dixitque Ioas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quae inlata fuerit in templum Domini a praetereuntibus quae offertur pro pretio animae et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum DoministylusII Regum 22:4, II Regum 22:4, Exodus 35:5, Exodus 35:5, Exodus 35:295accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instaurationestylusIsaias 58:12, Isaias 58:12, II Paralipomenon 24:5, II Regum 22:5, II Regum 22:66igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templistylusI Petri 5:2, II Paralipomenon 29:34, Ad Philippenses 2:21, I Samuel 2:29, I Samuel 2:307vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eamstylusII Paralipomenon 23:1, II Regum 11:4, II Paralipomenon 24:16, II Regum 12:2, I Paralipomenon 21:38prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo et instaurare sarta tecta domusstylus9et tulit Ioiada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quae deferebatur ad templum DoministylusMarcus 12:41, Marcus 12:41, Ieremias 35:4, Psalmi 84:10, I Paralipomenon 15:2410cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo DoministylusII Samuel 8:17, II Samuel 8:17, II Regum 22:12, II Regum 19:2, II Regum 22:1211et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo DoministylusII Paralipomenon 34:9, II Paralipomenon 34:11, II Paralipomenon 24:11, II Paralipomenon 24:12, II Regum 22:512et sarta tecta faciebant et in his qui caedebant saxa et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domumstylusII Regum 22:5, II Regum 22:6, II Regum 22:5, II Regum 22:6, I Regum 5:1713verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini et fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et argenteum de pecunia quae inferebatur in templum DoministylusII Paralipomenon 24:14, II Paralipomenon 24:14, I Regum 7:48, I Regum 7:50, I Regum 7:4814his enim qui faciebant opus dabatur ut instauraretur templum Doministylus15et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eamstylusII Regum 22:7, II Regum 22:7, I Ad Corinthios 4:2, I Ad Corinthios 4:3, II Paralipomenon 34:1216pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini quia sacerdotum eratstylusLeviticus 7:7, Leviticus 7:7, Leviticus 5:15, Leviticus 5:18, Leviticus 5:1517tunc ascendit Azahel rex Syriae et pugnabat contra Geth cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in HierusalemstylusII Paralipomenon 24:23, II Paralipomenon 24:24, II Paralipomenon 24:23, II Paralipomenon 24:24, Ieremias 42:1518quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata quae consecraverant Iosaphat et Ioram et Ahazia patres eius reges Iuda et quae ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriae et recessit ab HierusalemstylusI Regum 15:18, I Regum 15:18, II Regum 18:15, II Regum 18:16, II Regum 18:1519reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum IudastylusII Regum 8:23, I Regum 14:29, I Regum 11:41, I Regum 14:19, II Regum 8:2320surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu SelastylusII Paralipomenon 24:24, II Paralipomenon 24:27, II Regum 14:5, II Paralipomenon 24:24, II Paralipomenon 24:2721Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius eius pro eostylusII Regum 14:1, II Paralipomenon 24:26, II Paralipomenon 24:27, II Regum 14:1, II Paralipomenon 24:26