1intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus DeistylusI Regum 7:51, I Regum 7:51, II Samuel 8:11, I Paralipomenon 26:26, I Paralipomenon 26:282post quae congregavit maiores natu Israhel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israhel in Hierusalem ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David quae est SionstylusII Samuel 6:12, II Samuel 6:12, II Paralipomenon 1:4, II Paralipomenon 1:4, I Paralipomenon 26:263venerunt igitur ad regem omnes viri Israhel in die sollemni mensis septimistylusI Regum 8:2, I Regum 8:2, II Paralipomenon 7:8, II Paralipomenon 7:10, II Paralipomenon 7:84cumque venissent cuncti seniorum Israhel portaverunt Levitae arcamstylusIosue 3:6, I Regum 8:3, Iosue 3:6, I Regum 8:3, I Paralipomenon 15:125et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi porro vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum LevitisstylusI Regum 8:4, II Paralipomenon 1:3, I Regum 8:6, I Regum 8:4, II Paralipomenon 1:36rex autem Salomon et universus coetus Israhel et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero tanta enim erat multitudo victimarumstylusI Paralipomenon 29:21, II Samuel 6:13, I Paralipomenon 16:1, I Paralipomenon 16:2, I Paralipomenon 29:217et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubinstylusPsalmi 132:8, Exodus 37:6, Exodus 37:9, I Regum 8:6, I Regum 8:78ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus eiusstylusExodus 37:3, Exodus 37:5, Exodus 25:12, Exodus 25:15, Numeri 4:69vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in praesentem diemstylusI Regum 8:8, I Regum 8:9, I Regum 8:8, I Regum 8:910nihilque erat aliud in arca nisi duae tabulae quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israhel egredientibus ex AegyptostylusAd Hebraeos 9:4, Ad Hebraeos 9:4, Deuteronomium 10:2, Deuteronomium 10:5, Exodus 24:711egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus eratstylusII Paralipomenon 30:17, II Paralipomenon 30:20, II Paralipomenon 29:5, Iob 1:5, II Paralipomenon 35:412tam Levitae quam cantores id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes centum viginti canentes tubisstylusI Paralipomenon 15:24, I Paralipomenon 15:24, I Paralipomenon 6:39, I Paralipomenon 6:33, II Paralipomenon 29:2513igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius impleretur domus Domini nubestylusEsras 3:11, Esras 3:11, II Paralipomenon 7:3, Ieremias 33:11, II Paralipomenon 7:314nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem conpleverat enim gloria Domini domum DeistylusExodus 40:35, Exodus 40:35, I Regum 8:11, I Regum 8:11, Isaias 6:1