1fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinisstylusI Regum 8:64, I Regum 8:64, Ezechiel 43:13, Ezechiel 43:17, Ezechiel 43:132mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eiusstylusExodus 30:18, Exodus 30:21, Ad Titum 3:5, Zacharias 13:1, Apocalypsis 7:143similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusilesstylusEzechiel 10:14, Apocalypsis 4:7, Ezechiel 1:10, I Regum 7:24, I Regum 7:264et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub maristylusMarcus 16:15, Matthaeus 28:19, Matthaeus 28:20, Actus Apostolorum 9:15, Ad Ephesios 2:205porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretasstylusI Regum 7:26, I Regum 7:266fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabanturstylusI Regum 7:38, I Regum 7:38, Exodus 30:18, Exodus 30:21, Exodus 30:187fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistrisstylusI Regum 7:49, Exodus 25:31, Exodus 25:40, I Regum 7:49, Exodus 25:318necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centumstylusI Regum 7:48, I Regum 7:48, I Ad Corinthios 10:21, Malachias 1:12, Zacharias 14:209fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aerestylusI Regum 6:36, I Regum 6:36, II Regum 21:5, II Regum 21:5, I Regum 7:1210porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiemstylusI Regum 7:39, I Regum 7:3911fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo DeistylusI Regum 7:14, I Regum 7:40, I Regum 7:51, I Regum 7:14, I Regum 7:4012hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistyliastylusI Regum 7:41, I Regum 7:41, II Paralipomenon 3:15, II Paralipomenon 3:17, II Paralipomenon 3:1513malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarumstylusI Regum 7:20, I Regum 7:20, Exodus 28:33, Exodus 28:34, Ieremias 52:2314bases etiam fecit et concas quas superposuit basibusstylusI Regum 7:27, I Regum 7:43, I Regum 7:27, I Regum 7:4315mare unum bovesque duodecim sub maristylus16et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimostylusII Paralipomenon 2:13, II Paralipomenon 2:13, I Regum 7:13, I Regum 7:14, I Paralipomenon 28:1717in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et SaredathastylusI Regum 7:46, I Regum 7:4618erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus aerisstylusI Regum 7:47, I Regum 7:47, Ieremias 52:20, Ieremias 52:20, I Paralipomenon 22:319fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionisstylusApocalypsis 9:13, Apocalypsis 9:13, II Paralipomenon 26:16, II Paralipomenon 26:18, I Regum 7:4820candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimostylusII Paralipomenon 4:7, Exodus 25:31, Exodus 25:37, II Paralipomenon 4:7, Exodus 25:3121et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta suntstylusII Paralipomenon 4:5, Exodus 37:20, I Regum 6:35, I Regum 6:29, Exodus 25:3122thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo DoministylusI Regum 6:31, I Regum 6:32, II Regum 12:13, Exodus 37:23, I Regum 7:50