II Paralipomenon 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
II Paralipomenon 4
1fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis
2mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius
3similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles
4et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari
5porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas
6fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur
7fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris
8necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum
9fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere
10porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem
11fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei
12hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia
13malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum
14bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus
15mare unum bovesque duodecim sub mari
16et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo
17in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha
18erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus aeris
19fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis
20candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo
21et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt
22thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini
II Paralipomenon 4
1Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.
2Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum : quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus.
3Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles :
4et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem : porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum : posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
5Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii : capiebatque tria millia metretas.
6Fecit quoque conchas decem : et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant : porro in mari sacerdotes lavabantur.
7Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri : et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.
8Necnon et mensas decem : et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris : phialas quoque aureas centum.
9Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem : et ostia in basilica, quæ texit ære.
10Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.
11Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas : et complevit omne opus regis in domo Dei :
12hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia.
13Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum.
14Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus :
15mare unum, boves quoque duodecim sub mari,
16et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo.
17In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha.
18Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.
19Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis :
20candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo :
21et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos : omnia de auro mundissimo facta sunt.
22Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum : et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in II Paralipomenon 4
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus II Paralipomenon 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: II Paralipomenon 4:16
"et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo"
"et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo."





