Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Genesis Caput 3

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
GENESIS

Genesis 3

1sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi
II Ad Corinthios 11:3, II Ad Corinthios 11:3, II Ad Corinthios 11:14, II Ad Corinthios 11:14, Apocalypsis 12:9
2cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur
Psalmi 58:4, Psalmi 58:4
3de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur
Genesis 2:16, Genesis 2:17, Genesis 2:16, Genesis 2:17, Genesis 20:6
4dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini
II Ad Corinthios 11:3, Ioannes 8:44, II Ad Corinthios 11:3, Ioannes 8:44, I Ad Timotheum 2:14
5scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum
Ezechiel 28:2, Ezechiel 28:2, II Ad Thessalonicenses 2:4, II Ad Thessalonicenses 2:4, Genesis 2:17
6vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit
I Ioannis 2:16, I Ioannis 2:16, Iacobi 1:14, Iacobi 1:15, Iacobi 1:14
7et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata
Isaias 59:6, Isaias 59:6, Genesis 2:25, Genesis 2:25, Genesis 3:5
8et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi
Ieremias 23:24, Ieremias 23:24, Proverbia 15:3, Proverbia 15:3, Ad Hebraeos 4:13
9vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es
Genesis 4:9, Genesis 4:9, Genesis 18:20, Genesis 18:21, Genesis 16:8
10qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me
Genesis 2:25, Genesis 2:25, Isaias 47:3, Psalmi 119:120, Isaias 57:11
11cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti
Ad Romanos 3:20, Ad Romanos 3:20, Genesis 4:10, Genesis 4:10, Psalmi 50:21
12dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi
Proverbia 28:13, Proverbia 28:13, Iacobi 1:13, Iacobi 1:15, Iacobi 1:13
13et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi
II Ad Corinthios 11:3, II Ad Corinthios 11:3, I Ad Timotheum 2:14, I Ad Timotheum 2:14, Genesis 4:10
14et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae
Michaes 7:17, Michaes 7:17, Isaias 65:25, Isaias 65:25, Psalmi 72:9
15inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius
Ad Romanos 16:20, Ad Romanos 16:20, I Ioannis 3:8, I Ioannis 3:8, Apocalypsis 12:17
16mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui
Ad Titum 2:5, Ad Titum 2:5, Ad Colossenses 3:18, Ad Colossenses 3:18, I Ad Corinthios 11:3
17ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae
Ad Romanos 8:20, Ad Romanos 8:22, Ad Romanos 8:20, Ad Romanos 8:22, Genesis 5:29
18spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae
Isaias 7:23, Matthaeus 13:7, Iob 5:5, Isaias 7:23, Matthaeus 13:7
19in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris
Ecclesiastes 12:7, Ecclesiastes 12:7, Iob 34:15, Iob 34:15, Psalmi 104:29
20et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium
Matthaeus 1:23, Genesis 2:23, Matthaeus 1:23, Genesis 2:23, Genesis 5:29
21fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos
Isaias 61:10, Isaias 61:10, II Ad Corinthios 5:21, II Ad Corinthios 5:21, II Ad Corinthios 5:2
22et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum
Apocalypsis 2:7, Apocalypsis 2:7, Apocalypsis 22:14, Apocalypsis 22:14, Apocalypsis 22:2
23emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est
Genesis 4:2, Genesis 4:2, Genesis 4:12, Genesis 3:19, Genesis 4:12
24eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae
Ad Hebraeos 1:7, Ad Hebraeos 1:7, Psalmi 104:4, Psalmi 104:4, Exodus 25:18

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

GenesisExodusLeviticus+

Other Books

GenesisCh 3
ExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosue
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward