Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Genesis Caput 2

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
GENESIS

Genesis 2

1igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum
Psalmi 33:6, Exodus 31:17, Psalmi 33:6, Exodus 31:17, Exodus 20:11
2conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat
Ad Hebraeos 4:4, Ad Hebraeos 4:4, Exodus 31:17, Exodus 31:17, Deuteronomium 5:14
3et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret
Leviticus 23:3, Leviticus 23:3, Ezechiel 20:12, Marcus 2:27, Ezechiel 20:12
4istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram
Genesis 5:1, Genesis 5:1, Apocalypsis 1:8, Apocalypsis 1:8, Genesis 36:1
5et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram
Genesis 3:23, Genesis 3:23, Iob 5:10, Ad Hebraeos 6:7, Iob 5:10
6sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae
7formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem
I Ad Corinthios 15:45, Iob 33:4, I Ad Corinthios 15:45, Iob 33:4, Ecclesiastes 12:7
8plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat
Genesis 3:24, Ezechiel 28:13, Genesis 3:24, Ezechiel 28:13, Genesis 13:10
9produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali
Genesis 3:22, Genesis 3:22, Apocalypsis 22:14, Apocalypsis 2:7, Apocalypsis 22:14
10et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita
Apocalypsis 22:1, Apocalypsis 22:1, Psalmi 46:4, Psalmi 46:4
11nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum
Genesis 25:18, Genesis 25:18, I Samuel 15:7, Genesis 10:29, I Samuel 15:7
12et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus
Exodus 28:20, Ezechiel 28:13, Iob 28:16, Numeri 11:7, Exodus 28:20
13et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae
Isaias 11:11, Genesis 10:6, Isaias 11:11, Genesis 10:6
14nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates
Daniel 10:4, Daniel 10:4, Genesis 15:18, Genesis 15:18, Genesis 10:11
15tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum
Psalmi 128:2, Psalmi 128:2, Genesis 2:8, Genesis 2:8, Ad Ephesios 4:28
16praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede
I Samuel 15:22, I Samuel 15:22, I Ad Timotheum 4:4, I Ad Timotheum 4:4, I Ad Timotheum 6:17
17de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris
Ad Romanos 6:23, Ad Romanos 6:23, Iacobi 1:15, Iacobi 1:15, Genesis 3:19
18dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui
Ecclesiastes 4:9, Ecclesiastes 4:12, Ecclesiastes 4:9, Ecclesiastes 4:12, I Ad Corinthios 11:7
19formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius
Psalmi 8:4, Psalmi 8:8, Psalmi 8:4, Psalmi 8:8, Genesis 1:28
20appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius
Genesis 2:18, Genesis 2:18
21inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea
Genesis 15:12, Genesis 15:12, Iob 4:13, I Samuel 26:12, Iob 4:13
22et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam
I Ad Corinthios 11:8, I Ad Corinthios 11:9, I Ad Corinthios 11:8, I Ad Corinthios 11:9, I Ad Timotheum 2:13
23dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est
Ad Ephesios 5:28, Ad Ephesios 5:30, Ad Ephesios 5:28, Ad Ephesios 5:30, I Ad Corinthios 11:8
24quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
Matthaeus 19:3, Matthaeus 19:9, Matthaeus 19:3, Matthaeus 19:9, Ad Ephesios 5:28
25erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant
Genesis 3:7, Genesis 3:10, Genesis 3:11, Genesis 3:7, Genesis 3:10

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

GenesisExodusLeviticus+

Other Books

GenesisCh 2
ExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosue
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward