1abiit itaque Moses et locutus est omnia verba haec ad universum Israhelstylus2et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi praesertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Iordanem istumstylusDeuteronomium 34:7, Deuteronomium 34:7, Numeri 27:17, Numeri 27:17, I Regum 3:73Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste transibit ante te sicut locutus est DominusstylusDeuteronomium 9:3, Deuteronomium 9:3, Deuteronomium 31:23, Deuteronomium 3:28, Iosue 1:24facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus Amorreorum et terrae eorum delebitque eosstylusExodus 23:28, Exodus 23:31, Deuteronomium 3:21, Numeri 21:24, Numeri 21:355cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis sicut praecepi vobisstylusDeuteronomium 7:2, Deuteronomium 7:2, Deuteronomium 20:16, Deuteronomium 20:17, Exodus 23:326viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet testylusIosue 1:9, Iosue 1:9, Ad Ephesios 6:10, Ad Ephesios 6:10, Psalmi 27:147vocavitque Moses Iosue et dixit ei coram omni Israhel confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus et tu eam sorte dividesstylusDeuteronomium 3:28, Deuteronomium 3:28, Deuteronomium 31:6, Deuteronomium 31:6, Deuteronomium 1:388et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveasstylusExodus 33:14, Exodus 33:14, Deuteronomium 31:6, Deuteronomium 31:6, Iosue 1:99scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam foederis Domini et cunctis senioribus IsrahelisstylusNumeri 4:15, Numeri 4:15, Iosue 3:3, Iosue 3:3, Deuteronomium 31:2210praecepitque eis dicens post septem annos anno remissionis in sollemnitate tabernaculorumstylusLeviticus 23:34, Leviticus 23:43, Deuteronomium 15:1, Deuteronomium 15:2, Leviticus 23:3411convenientibus cunctis ex Israhel ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis huius coram omni Israhel audientibus eisstylusII Regum 23:2, II Regum 23:2, Iosue 8:34, Iosue 8:35, Iosue 8:3412et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huiusstylusDeuteronomium 4:10, Deuteronomium 4:10, Psalmi 19:7, Psalmi 19:11, Psalmi 34:1113filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Iordane transito pergitis obtinendamstylusDeuteronomium 11:2, Deuteronomium 11:2, Deuteronomium 6:7, Deuteronomium 6:7, Proverbia 22:614et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuae voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut praecipiam ei abierunt ergo Moses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimoniistylusNumeri 27:13, Numeri 27:13, Deuteronomium 31:23, Deuteronomium 31:23, Iosue 24:115apparuitque Dominus ibi in columna nubis quae stetit in introitu tabernaculistylusExodus 40:38, Exodus 33:9, Exodus 33:10, Psalmi 99:7, Exodus 40:3816dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet foedus quod pepigi cum eostylusIudicum 10:6, Iudicum 10:6, Iudicum 2:12, Iudicum 10:13, Iudicum 2:1217et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me haec malastylusIudicum 6:13, Psalmi 104:29, II Paralipomenon 15:2, Isaias 8:17, Numeri 14:4218ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala quae fecit quia secutus est deos alienosstylusDeuteronomium 31:16, Deuteronomium 31:17, Deuteronomium 31:16, Deuteronomium 31:1719nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israhel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios IsrahelstylusDeuteronomium 6:7, Deuteronomium 31:21, Deuteronomium 31:22, Deuteronomium 6:7, Deuteronomium 31:2120introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meumstylusOsee 13:6, Osee 13:6, Deuteronomium 6:10, Deuteronomium 6:12, Nehemias 9:2521postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius quae facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sumstylusOsee 5:3, Osee 5:3, Ioannes 2:24, Ioannes 2:25, Ioannes 2:2422scripsit ergo Moses canticum et docuit filios IsrahelstylusDeuteronomium 31:19, Deuteronomium 31:19, Deuteronomium 31:9, Deuteronomium 31:923praecepitque Iosue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israhel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecumstylusDeuteronomium 31:14, Deuteronomium 31:7, Deuteronomium 31:8, Deuteronomium 31:14, Deuteronomium 31:724postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine atque conplevitstylusDeuteronomium 31:9, Deuteronomium 31:9, Deuteronomium 17:18, Deuteronomium 17:1825praecepit Levitis qui portabant arcam foederis Domini dicensstylusDeuteronomium 31:9, Deuteronomium 31:926tollite librum istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimoniostylusDeuteronomium 31:19, Deuteronomium 31:19, Ad Romanos 3:19, Ad Romanos 3:20, Ad Galatas 2:1927ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuerostylusDeuteronomium 9:24, Deuteronomium 32:20, Deuteronomium 9:24, Deuteronomium 32:20, Exodus 32:828congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum et terramstylusDeuteronomium 32:1, Deuteronomium 4:26, Deuteronomium 32:1, Deuteronomium 4:26, Deuteronomium 30:1929novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam praecepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarumstylusIudicum 2:19, Iudicum 2:19, Deuteronomium 32:5, Deuteronomium 32:5, Isaias 1:430locutus est ergo Moses audiente universo coetu Israhel verba carminis huius et ad finem usque conplevitstylusIoannes 12:49, Ad Hebraeos 3:2, Deuteronomium 4:5, Ioannes 12:49, Ad Hebraeos 3:2