1angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorumstylus2scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendacesstylus3et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecististylus4sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquististylus5memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egerisstylus6sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odistylus7qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei meistylus8et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivitstylus9scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanaestylus10nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitaestylus11qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secundastylus12et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutamstylus13scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitatstylus14sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicaristylus15ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarumstylus16similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris meistylus17qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipitstylus18et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalcostylus19novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribusstylus20sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytisstylus21et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione suastylus22ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eiusstylus23et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestrastylus24vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondusstylus25tamen id quod habetis tenete donec veniamstylus26et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentesstylus27et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringenturstylus28sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinamstylus29qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiisstylus