1Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iusto,stylus2qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum,stylus3qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo,stylus4quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae.stylus5et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae,stylus6inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae,stylus7quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum,stylus8et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt.stylus9quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae.stylus10incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones.stylus11et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine.stylus12peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco.stylus13peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi,stylus14quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.stylus15et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum, amen.stylus