1Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae.stylus2gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo.stylus3gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii.stylus4neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur.stylus5et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternaestylus6et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo.stylus7et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem.stylus8est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium.stylus9et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes.stylus10ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum;stylus11est enim Deus qui operatur in vos.stylus12et facite sine retractu quaecumque facitis.stylus13et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro.stylus14omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi.stylus15et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite.stylus16et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax.stylus17salutate omnes fratres in osculo sancto.stylus18salutant vos sancti.stylus19gratia Domini Iesu cum spiritu vestro.stylus20et facite legi Colosensium vobis.stylus