Tobias 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Tobias 2
1post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis
2dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum
3cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus
4tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum
5cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore
6memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum
7cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum
8arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos
9sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea
10contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset
11ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius fieretque caecus
12hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob
13nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei
14sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae
15nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et cognati eius et inridebant vitam eius dicentes
16ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas
17Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui
18quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo
19Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat
20unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi
21cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere
22ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt
23atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei
Tobias 2
1Post hæc vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiæ,
2dixit filio suo : Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum.
3Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, jejunus pervenit ad corpus :
4tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum.
5Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore,
6memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum.
7Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum.
8Arguebant autem eum omnes proximi ejus, dicentes : Jam hujus rei causa interfici jussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos ?
9Sed Tobias plus timens Deum quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea.
10Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, jactasset se juxta parietem, et obdormisset,
11et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque cæcus.
12Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job.
13Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei,
14sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ.
15Nam sicut beato Job insultabant reges, ita isti parentes et cognati ejus irridebant vitam ejus, dicentes :
16Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas ?
17Tobias vero increpabat eos, dicens : Nolite ita loqui :
18quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo.
19Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat, deferebat.
20Unde factum est ut hædum caprarum accipiens detulisset domi :
21cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit : Videte, ne forte furtivus sit : reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere.
22Ad hæc uxor ejus irata respondit : Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynæ tuæ modo apparuerunt.
23Atque his et aliis hujuscemodi verbis exprobrabat ei.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Tobias 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Tobias 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Tobias 2:16
"ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas"
"Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas ?"





