Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Tobias 3 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Tobias 3

1tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis

2dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium

3et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum

4quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos

5et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te

6et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere

7eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui

8quoniam tradita fuerat septem viris et daemonium nomine Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam

9ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum

10numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit

11sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam

12factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens Dominum

13dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te

14ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos converto

15peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut certe desuper terra eripias me

16tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia

17numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui

18virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi suscipere

19et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me

20non est enim in hominis potestate consilium tuum

21hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit

22non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis

23sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula

24in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei

25et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata

Tobias 3

1Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis,

2dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.

3Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.

4Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos.

5Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te.

6Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere.

7Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,

8quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.

9Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.

10Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit :

11sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.

12Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum

13dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.

14Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo.

15Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.

16Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.

17Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui.

18Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere.

19Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.

20Non est enim in hominis potestate consilium tuum.

21Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.

22Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.

23Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.

24In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei :

25et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.

Tobias 3

1tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis

2dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium

3et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum

4quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos

5et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te

6et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere

7eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui

8quoniam tradita fuerat septem viris et daemonium nomine Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam

9ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum

10numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit

11sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam

12factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens Dominum

13dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te

14ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos converto

15peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut certe desuper terra eripias me

16tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia

17numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui

18virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi suscipere

19et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me

20non est enim in hominis potestate consilium tuum

21hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit

22non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis

23sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula

24in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei

25et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata

Tobias 3:1
Vulgate

tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis

VulgClementine

Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis,

2
Vulgate

dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium

VulgClementine

dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.

3
Vulgate

et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum

VulgClementine

Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.

4
Vulgate

quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos

VulgClementine

Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos.

5
Vulgate

et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te

VulgClementine

Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te.

6
Vulgate

et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere

VulgClementine

Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere.

7
Vulgate

eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui

VulgClementine

Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,

8
Vulgate

quoniam tradita fuerat septem viris et daemonium nomine Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam

VulgClementine

quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.

9
Vulgate

ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum

VulgClementine

Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.

10
Vulgate

numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit

VulgClementine

Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit :

11
Vulgate

sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam

VulgClementine

sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.

12
Vulgate

factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens Dominum

VulgClementine

Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum

13
Vulgate

dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te

VulgClementine

dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.

14
Vulgate

ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos converto

VulgClementine

Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo.

15
Vulgate

peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut certe desuper terra eripias me

VulgClementine

Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.

16
Vulgate

tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia

VulgClementine

Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.

17
Vulgate

numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui

VulgClementine

Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui.

18
Vulgate

virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi suscipere

VulgClementine

Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere.

19
Vulgate

et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me

VulgClementine

Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.

20
Vulgate

non est enim in hominis potestate consilium tuum

VulgClementine

Non est enim in hominis potestate consilium tuum.

21
Vulgate

hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit

VulgClementine

Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.

22
Vulgate

non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis

VulgClementine

Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.

23
Vulgate

sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula

VulgClementine

Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.

24
Vulgate

in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei

VulgClementine

In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei :

25
Vulgate

et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata

VulgClementine

et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Tobias 3

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Tobias 3 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Tobias 3:16

Vulgate

"tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia"

VulgClementine

"Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward