Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Tobias 1 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Tobias 1

1Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet

2cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit

3ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret

4cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere

5denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium

6et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens

7ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem

8haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat

9cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei

10ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato

11igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua

12et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum

13et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis

14et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset

15pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis

16cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti

17et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti

18post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo

19Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis

20esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat

21denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum

22at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius

23Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum

24post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius

25et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei

Tobias 1

1Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet)

2cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,

3ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret.

4Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere.

5Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium.

6Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens,

7ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.

8Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.

9Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei :

10quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.

11Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua

12(cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum.

13Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,

14et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset.

15Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.

16Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti :

17et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.

18Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo,

19Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis :

20esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat.

21Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum.

22At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus.

23Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.

24Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius,

25et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.

Tobias 1

1Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet

2cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit

3ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret

4cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere

5denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium

6et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens

7ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem

8haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat

9cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei

10ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato

11igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua

12et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum

13et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis

14et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset

15pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis

16cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti

17et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti

18post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo

19Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis

20esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat

21denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum

22at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius

23Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum

24post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius

25et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei

Tobias 1:1
Vulgate

Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet

VulgClementine

Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet)

2
Vulgate

cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit

VulgClementine

cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,

3
Vulgate

ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret

VulgClementine

ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret.

4
Vulgate

cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere

VulgClementine

Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere.

5
Vulgate

denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium

VulgClementine

Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium.

6
Vulgate

et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens

VulgClementine

Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens,

7
Vulgate

ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem

VulgClementine

ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.

8
Vulgate

haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat

VulgClementine

Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.

9
Vulgate

cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei

VulgClementine

Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei :

10
Vulgate

ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato

VulgClementine

quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.

11
Vulgate

igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua

VulgClementine

Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua

12
Vulgate

et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum

VulgClementine

(cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum.

13
Vulgate

et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis

VulgClementine

Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,

14
Vulgate

et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset

VulgClementine

et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset.

15
Vulgate

pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis

VulgClementine

Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.

16
Vulgate

cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti

VulgClementine

Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti :

17
Vulgate

et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti

VulgClementine

et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.

18
Vulgate

post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo

VulgClementine

Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo,

19
Vulgate

Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis

VulgClementine

Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis :

20
Vulgate

esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat

VulgClementine

esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat.

21
Vulgate

denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum

VulgClementine

Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum.

22
Vulgate

at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius

VulgClementine

At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus.

23
Vulgate

Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum

VulgClementine

Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.

24
Vulgate

post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius

VulgClementine

Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius,

25
Vulgate

et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei

VulgClementine

et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Tobias 1

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Tobias 1 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Tobias 1:16

Vulgate

"cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti"

VulgClementine

"Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti :"

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward