Psalmi 98 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 98
1psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra
2Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
3confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque
4et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
5exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est
6Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos
7in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis
8Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum
9exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster
Psalmi 98
1Psalmus ipsi David. Dominus regnavit : irascantur populi ; qui sedet super cherubim : moveatur terra.
2Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.
3Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,
4et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
5Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.
6Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus : invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ;
7in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.
8Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
9Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 98
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 98 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 98:1
"psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra"
"Psalmus ipsi David. Dominus regnavit : irascantur populi ; qui sedet super cherubim : moveatur terra."





