Psalmi 5 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 5
1in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David victori pro hereditatibus canticum David
2verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum verba mea audi Domine intellege murmur meum
3intende voci orationis meae rex meus et Deus meus rex meus et Deus meus
4quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam quia te deprecor Domine mane audies vocem meam
5mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu
6neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum
7odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
8ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo
9Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam
10quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae
11sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te
12et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
13quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum
Psalmi 5
1In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.
2Verba mea auribus percipe, Domine ; intellige clamorem meum.
3Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.
4Quoniam ad te orabo, Domine : mane exaudies vocem meam.
5Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
6Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
7Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
8Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam ; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
9Domine, deduc me in justitia tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
10Quoniam non est in ore eorum veritas ; cor eorum vanum est.
11Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant : judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
12Et lætentur omnes qui sperant in te ; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
13quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 5
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 5 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 5:1
"in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David victori pro hereditatibus canticum David"
"In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David."





