Psalmi 49 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 49
1psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius
2ex Sion species decoris eius de Sion perfecta decore Deus apparuit
3Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida
4advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum
5congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio
6et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper
7audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum
8non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper
9non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos
10quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium
11cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est scio omnes aves montium et universitas agri mecum est
12si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius
13numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam
14immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua
15et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me
16peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo
17tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te
18si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua
19os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum
20sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium
21haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos
22intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet
23sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei
Psalmi 49
1Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
2Ex Sion species decoris ejus :
3Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.
4Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.
5Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
6Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
7Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum.
8Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos :
10quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.
11Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.
12Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.
13Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?
14Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
15Et invoca me in die tribulationis : eruam te, et honorificabis me.
16Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?
17Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
18Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
19Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
20Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.
21Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam.
22Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
23Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 49
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 49 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 49:16
"peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo"
"Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?"





