Psalmi 35 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 35
1in finem servo Domini David pro victoria servi Domini David
2dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius
3quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
4verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere
5iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet
6Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
7iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine
8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
9inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos
10quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
11praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde
12non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat
13ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere
Psalmi 35
1In finem. Servo Domini ipsi David.
2Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.
3Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
4Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.
5Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ : malitiam autem non odivit.
6Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
7Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos :
10quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
11Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
12Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.
13Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 35
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 35 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 35:1
"in finem servo Domini David pro victoria servi Domini David"
"In finem. Servo Domini ipsi David."





