Psalmi 31 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 31
1huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum
2beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus
3quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
4quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur mihi spina diapsalma die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
5delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper
6pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
7tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper
8intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo
9nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
10multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit
11laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde
Psalmi 31
1Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
2Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
3Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
4Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
5Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.
6Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
7Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.
9Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
10Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 31
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 31 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 31:1
"huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum"
"Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata."





