Psalmi 30 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 30
1in finem psalmus David victori canticum David
2in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me
3inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me
4quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me
5educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es
6in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
7odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum
8exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae
9nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos
10miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus
11quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt
12super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me
13oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum
14quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent
15ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
16in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me
17inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua
18Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno
19muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione
20quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
21abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum
22benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita
23ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te
24diligite Dominum omnes sancti eius quoniam veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam
25viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum
Psalmi 30
1In finem. Psalmus David, pro extasi.
2In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum : in justitia tua libera me.
3Inclina ad me aurem tuam ; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias :
4quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.
5Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.
6In manus tuas commendo spiritum meum ; redemisti me, Domine Deus veritatis.
7Odisti observantes vanitates supervacue ; ego autem in Domino speravi.
8Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam ; salvasti de necessitatibus animam meam.
9Nec conclusisti me in manibus inimici : statuisti in loco spatioso pedes meos.
10Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
11Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.
12Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis ; qui videbant me foras fugerunt a me.
13Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde ; factus sum tamquam vas perditum :
14quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.
15Ego autem in te speravi, Domine ; dixi : Deus meus es tu ;
16in manibus tuis sortes meæ : eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
17Illustra faciem tuam super servum tuum ; salvum me fac in misericordia tua.
18Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum ;
19muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
20Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te ; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum !
21Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum ; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
22Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
23Ego autem dixi in excessu mentis meæ : Projectus sum a facie oculorum tuorum : ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
24Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
25Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 30
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 30 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 30:16
"in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me"
"in manibus tuis sortes meæ : eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me."





