Psalmi 20 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 20
1in finem psalmus David victori canticum David
2Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
3desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper
4quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso
5vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
6magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
7quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
8quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
9inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
10pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
11fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
12quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt
13quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
14exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas
Psalmi 20
1In finem. Psalmus David.
2Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.
3Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.
4Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.
5Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi.
6Magna est gloria ejus in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum.
7Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi ; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
8Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur.
9Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
10Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui : Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.
11Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,
12quoniam declinaverunt in te mala ; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.
13Quoniam pones eos dorsum ; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.
14Exaltare, Domine, in virtute tua ; cantabimus et psallemus virtutes tuas.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 20
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 20 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 20:1
"in finem psalmus David victori canticum David"
"In finem. Psalmus David."





