Psalmi 145 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 145
1alleluia Aggei et Zacchariae alleluia
2lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus
3in filiis hominum quibus non est salus in filio hominis cui non est salus
4exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius
5beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo
6qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
7qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos
8Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
9Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret
10regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem
Psalmi 145
1Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
2Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
3in filiis hominum, in quibus non est salus.
4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :
6qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
7Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;
8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.
9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
10Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 145
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 145 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 145:1
"alleluia Aggei et Zacchariae alleluia"
"Alleluja, Aggæi et Zachariæ."





