Psalmi 104 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 104
1alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius
2cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius
3laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
4quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
5mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
6semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes
9quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
10et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
11dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
12cum essent numero breves paucissimos et incolas eius cum essent viri pauci modici et advenae in ea
13et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
14non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
15nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
16et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
17misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
18humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
19donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
20misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
21constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
22ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret
23et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
24et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
25convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius
26misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
27posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
28misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
29convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
30dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
31dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
32posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum
33et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum
34dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum
36et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum
37et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
38laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos
39expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
40petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos
41disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
42quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
43et eduxit populum suum in exultatione et electos suos in laetitia et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
44et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt
45ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia
Psalmi 104
1Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.
2Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.
3Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.
4Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper.
5Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus :
6semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.
7Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.
8Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes :
9quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :
10et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,
11dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :
12cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.
13Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
14Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.
15Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
16Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
17Misit ante eos virum : in servum venumdatus est, Joseph.
18Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus :
19donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
20Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.
21Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ :
22ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
23Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
24Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
25Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
26Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.
27Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
28Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.
29Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
30Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
31Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
32Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.
33Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
34Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus :
35et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.
36Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
37Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
38Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
39Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
40Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.
41Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina.
42Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
43Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
44Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :
45ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 104
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 104 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 104:16
"et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit"
"Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit."





