Psalmi 102 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 102
1ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius
2benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius
3qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas
4qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus
5qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua
6faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
7notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
8miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
9non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur
10non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
11quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum
12quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra
13quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
14quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus
15homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
16quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius
17misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum
18his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
19Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur
20benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius
21benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius
22benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino
Psalmi 102
1Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
2Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes infirmitates tuas :
4qui redimit de interitu vitam tuam ; qui coronat te in misericordia et miserationibus :
5qui replet in bonis desiderium tuum ; renovabitur ut aquilæ juventus tua :
6faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
7Notas fecit vias suas Moysi ; filiis Israël voluntates suas.
8Miserator et misericors Dominus : longanimis, et multum misericors.
9Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
10Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ;
12quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
14Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus.
15Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit :
16quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
17Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
18his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
19Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
20Benedicite Domino, omnes angeli ejus : potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
21Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
22Benedicite Domino, omnia opera ejus : in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 102
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 102 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 102:16
"quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius"
"quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum."





