Psalmi 101 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 101
1oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum
2Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
4quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt
5percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
6a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum
8vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
9tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant
10quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui
11a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
12dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
13tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione
14tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
15quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem
16et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam
17quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
18respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
19scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum
20quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est
21ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
22ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
23in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
24respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
25ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui
26initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
27ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
28tu autem idem ipse es et anni tui non deficient tu autem ipse es et anni tui non deficient
29filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit
Psalmi 101
1Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
2Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
3Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
4Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
6A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.
7Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
8Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant :
10quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,
11a facie iræ et indignationis tuæ : quia elevans allisisti me.
12Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.
13Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
14Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :
15quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.
16Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam :
17quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
18Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.
19Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
20Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de cælo in terram aspexit :
21ut audiret gemitus compeditorum ; ut solveret filios interemptorum :
22ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem :
23in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
24Respondit ei in via virtutis suæ : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :
25ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.
26Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.
27Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;
28tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 101
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 101 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 101:16
"et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam"
"Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam :"





