Proverbia 9 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 9
1sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
2immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam
3misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis
4si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est
5venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
6relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae
7qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi
8noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te
9da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere
10principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia
11per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae
12si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum
13mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens
14sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco
15ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
16quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
17aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
18et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius
Proverbia 9
1Sapientia ædificavit sibi domum : excidit columnas septem.
2Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
3Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis.
4Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est :
5Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
6Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.
7Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
8Noli arguere derisorem, ne oderit te : argue sapientem, et diliget te.
9Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere.
10Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
11Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.
12Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum.
13Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
14sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco,
15ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo :
16Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est :
17Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
18Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 9
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 9 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 9:16
"quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est"
"Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est :"





