Proverbia 10 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 10
1parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae
2non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte
3non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet
4egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat
5qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis
6benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem
7memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
8sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
9qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit
10qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
11vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
12odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
13in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde
14sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est
15substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum
16opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
17via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat
18abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est
19in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est
20argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
21labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur
22benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio
23quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia
24quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur
25quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum
26sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum
27timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
28expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
29fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum
30iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram
31os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
32labia iusti considerant placita et os impiorum perversa
Proverbia 10
1Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.
2Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.
3Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.
4Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes.
5Qui congregat in messe, filius sapiens est ; qui autem stertit æstate, filius confusionis.
6Benedictio Domini super caput justi ; os autem impiorum operit iniquitas.
7Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.
8Sapiens corde præcepta suscipit ; stultus cæditur labiis.
9Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter ; qui autem depravat vias suas manifestus erit.
10Qui annuit oculo dabit dolorem ; et stultus labiis verberabitur.
11Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
12Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
13In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.
14Sapientes abscondunt scientiam ; os autem stulti confusioni proximum est.
15Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus ; pavor pauperum egestas eorum.
16Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.
17Via vitæ custodienti disciplinam ; qui autem increpationes relinquit, errat.
18Abscondunt odium labia mendacia ; qui profert contumeliam, insipiens est.
19In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
20Argentum electum lingua justi ; cor autem impiorum pro nihilo.
21Labia justi erudiunt plurimos ; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.
22Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
23Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.
24Quod timet impius veniet super eum ; desiderium suum justus dabitur.
25Quasi tempestas transiens non erit impius ; justus autem quasi fundamentum sempiternum.
26Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.
27Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.
28Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit.
29Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.
30Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.
31Os justi parturiet sapientiam ; lingua pravorum peribit.
32Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 10
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 10 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 10:16
"opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum"
"Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum."





