Proverbia 6 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 6
1fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam
2inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
3fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
4ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
5eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
6vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam
7quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
8parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
9usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
10paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias
11et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
12homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
13annuit oculis terit pede digito loquitur
14pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
15huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
16sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
17oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem
18cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum
19proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
20conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae
21liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
22cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
23quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae
24ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
25non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius
26pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit
27numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant
28aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
30non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
31deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet
32qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
33turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
35nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima
Proverbia 6
1Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam :
2illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
3Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
4Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.
5Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
6Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
7Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,
8parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
9Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ?
10Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ;
11et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
12Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;
13annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
14pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
15Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
16Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :
17oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
18cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
19proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
20Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
21Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.
22Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis.
23Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ :
24ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.
25Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius :
26pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
27Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ?
28aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ?
29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
30Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ;
31deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.
32Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ;
33turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur :
34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,
35nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 6
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 6 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 6:16
"sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius"
"Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :"





