Proverbia 30 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 30
1verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
2stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
3non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam
4quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti
5omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
6ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax
7duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
8vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria
9ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
10ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas
11generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae
12generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis
13generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae
14generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus
15sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
16infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit
17oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae
18tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
19viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula
20talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum
21per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
22per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo
23per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae
24quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus
25formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi
26lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum
27regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
28stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
29tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter
30leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
31gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei
32et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum
33qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias
Proverbia 30
1Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :
2Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
3Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
4Quis ascendit in cælum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terræ ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?
5Omnis sermo Dei ignitus : clypeus est sperantibus in se.
6Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
7Duo rogavi te : ne deneges mihi antequam moriar :
8vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria,
9ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
10Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.
11Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit ;
12generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis ;
13generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ ;
14generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
15Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit.
16Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit.
17Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !
18Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :
19viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
20Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.
21Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :
22per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;
23per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.
24Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus :
25formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi ;
26lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum ;
27regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas ;
28stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.
29Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter :
30leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ;
31gallus succinctus lumbos ; et aries ; nec est rex, qui resistat ei.
32Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
33Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 30
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 30 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 30:16
"infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit"
"Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit."





