Proverbia 28 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 28
1fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
2propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
3vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames
4qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum
5viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
6melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus
7qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum
8qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas
9qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
10qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona
11sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum
12in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
13qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
14beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum
15leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
16dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
17hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
18qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel
19qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
20vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
21qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem
22vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei
23qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
24qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
25qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur
26qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur
27qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
28cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti
Proverbia 28
1Fugit impius nemine persequente ; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.
2Propter peccata terræ multi principes ejus ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.
3Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.
4Qui derelinquunt legem laudant impium ; qui custodiunt, succenduntur contra eum.
5Viri mali non cogitant judicium ; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.
6Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.
7Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
8Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.
9Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
10Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
11Sapiens sibi videtur vir dives ; pauper autem prudens scrutabitur eum.
12In exsultatione justorum multa gloria est ; regnantibus impiis, ruinæ hominum.
13Qui abscondit scelera sua non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
14Beatus homo qui semper est pavidus ; qui vero mentis est duræ corruet in malum.
15Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
16Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
17Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
18Qui ambulat simpliciter salvus erit ; qui perversis graditur viis concidet semel.
19Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium replebitur egestate.
20Vir fidelis multum laudabitur ; qui autem festinat ditari non erit innocens.
21Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
22Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
23Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
24Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.
25Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ; qui vero sperat in Domino sanabitur.
26Qui confidit in corde suo stultus est ; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
27Qui dat pauperi non indigebit ; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
28Cum surrexerint impii, abscondentur homines ; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 28
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 28 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 28:16
"dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius"
"Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus."





