Proverbia 21 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 21
1sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud
2omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus
3facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae
4exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum
5cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate
6qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis
7rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
8perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
9melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
10anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
11multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam
12excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
13qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur
14munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam
15gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
16vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
17qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur
18pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
19melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda
20thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud
21qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam
22civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
23qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam
24superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam
25desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari
26tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit
27hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
28testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
29vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam
30non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum
31equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet
Proverbia 21
1Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud.
2Omnis via viri recta sibi videtur : appendit autem corda Dominus.
3Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ.
4Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum.
5Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est.
6Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
7Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
8Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
9Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
10Anima impii desiderat malum : non miserebitur proximo suo.
11Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
12Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
13Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
14Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
15Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
16Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.
17Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
18Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.
19Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
20Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud.
21Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
22Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.
23Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
24Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
25Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
26Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
27Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
28Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam.
29Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam.
30Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
31Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 21
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 21 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 21:16
"vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur"
"Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur."





