Proverbia 20 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 20
1luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
2sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
3honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
4propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
5sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
6multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
7iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
8rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
9quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
10pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
11ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
12aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
13noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
14malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
15est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
16tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
17suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
18cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
19ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
20qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
21hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
22ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
23abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
24a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
25ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
26dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
27lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
28misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
29exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
30livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris
Proverbia 20
1Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens.
2Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam.
3Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
4Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
5Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud.
6Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ?
7Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
8Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
9Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ?
10Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.
11Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
12Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.
13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus.
14Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
15Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.
16Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
17Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
18Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
19Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
20Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :
21hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
22Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.
23Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.
24A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intelligere potest viam suam ?
25Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.
26Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
27Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
28Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
29Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
30Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 20
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 20 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 20:16
"tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo"
"Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo."





