Proverbia 18 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 18
1occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
2non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
3impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
4aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae
5accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii
6labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
7os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
8verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
9qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
10turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
11substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum
12antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
13qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
14spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
15cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
16donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
17iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum
18contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
19frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium
20de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
21mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
22qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
23cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
24vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater
Proverbia 18
1Occasiones quærit qui vult recedere ab amico : omni tempore erit exprobrabilis.
2Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
3Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
4Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.
5Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
6Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
7Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
8Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient.
9Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
10Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
11Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
12Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
13Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
14Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?
15Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
16Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
17Justus prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum.
18Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
19Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
20De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
21Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
22Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
23Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.
24Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 18
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 18 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 18:16
"donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit"
"Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit."





