Proverbia 17 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 17
1melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio
2servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet
3sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus
4malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus
5qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
6corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
7non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
8gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit
9qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos
10plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum
11semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum
12expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
13qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
14qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
15et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum
16quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit
17omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur
18homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
19qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam
20qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum
21natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur
22animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa
23munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
24in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae
25ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
26non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat
27qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus
28stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens
Proverbia 17
1Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.
2Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
3Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
4Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
5Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
6Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
7Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
8Gemma gratissima exspectatio præstolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
9Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
10Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
11Semper jurgia quærit malus : angelus autem crudelis mittetur contra eum.
12Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
13Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
14Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.
15Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
16Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
17Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
18Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
19Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.
20Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
21Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur.
22Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.
23Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
24In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terræ.
25Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
26Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
27Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
28Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 17
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 17 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 17:16
"quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit"
"Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala."





