Proverbia 16 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 16
1hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
2omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
3revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
4universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
5abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
6misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
7cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
8melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
9cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
10divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
11pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
12abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
13voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
14indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
15in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
16posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
17semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
18contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
19melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
20eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
21qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
22fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
23cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
24favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
25est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
26anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
27vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
28homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
29vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
30qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
31corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
32melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
33sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
Proverbia 16
1Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.
2Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus.
3Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
4Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum.
5Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
6Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
7Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
8Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.
9Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
10Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus.
11Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
12Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
13Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur.
14Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
15In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.
16Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
17Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam.
18Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
19Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
20Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
21Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
22Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas.
23Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
24Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium.
25Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
26Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
27Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
28Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
29Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.
30Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
31Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.
32Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
33Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 16
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 16 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 16:16
"posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento"
"Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento."





