Proverbia 12 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 12
1qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
2qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
3non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
4mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
5cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
6verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
7verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
8doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
9melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
10novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
11qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
12desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
13propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
14de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
15via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
16fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
17qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
18est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
19labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
20dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
21non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
22abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
23homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
24manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
25maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
26qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
27non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
28in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem
Proverbia 12
1Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est.
2Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.
3Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur.
4Mulier diligens corona est viro suo ; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.
5Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.
6Verba impiorum insidiantur sanguini ; os justorum liberabit eos.
7Verte impios, et non erunt ; domus autem justorum permanebit.
8Doctrina sua noscetur vir ; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.
9Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.
10Novit justus jumentorum suorum animas ; viscera autem impiorum crudelia.
11Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
12Desiderium impii munimentum est pessimorum ; radix autem justorum proficiet.
13Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia.
14De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.
15Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia.
16Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est.
17Qui quod novit loquitur, index justitiæ est ; qui autem mentitur, testis est fraudulentus.
18Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ : lingua autem sapientium sanitas est.
19Labium veritatis firmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.
20Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
21Non contristabit justum quidquid ei acciderit : impii autem replebuntur malo.
22Abominatio est Domino labia mendacia ; qui autem fideliter agunt placent ei.
23Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.
24Manus fortium dominabitur ; quæ autem remissa est, tributis serviet.
25Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur.
26Qui negligit damnum propter amicum, justus est ; iter autem impiorum decipiet eos.
27Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.
28In semita justitiæ vita ; iter autem devium ducit ad mortem.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 12
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 12 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 12:16
"fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est"
"Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est."





