Proverbia 1 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 1
1parabolae Salomonis filii David regis Israhel
2ad sciendam sapientiam et disciplinam
3ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
4ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
5audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit
6animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum
7timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
8audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
9ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
10fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
11si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra
12degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum
13omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis
14sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
15fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
16pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem
17frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
18ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas
19sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
20sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
21in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
22usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
23convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
24quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
25despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
26ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
27cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
28tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me
29eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint
30nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae
31comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
32aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
33qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato
Proverbia 1
1Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,
2ad sciendam sapientiam et disciplinam ;
3ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem :
4ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
5Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
6Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
7Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
8Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ :
9ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
10Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
11Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;
12deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ;
13omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis :
14sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum :
15fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum :
16pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
17Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
18Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
19Sic semitæ omnis avari : animas possidentium rapiunt.
20Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam :
21in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :
22Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ?
23convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
24Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :
25despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
26Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia :
28tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me :
29eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
30nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
31Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
32Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
33Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 1
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 1 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 1:16
"pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem"
"pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem."





