Numeri 29 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Numeri 29
1mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum
2offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
3et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
4unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
5et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
6praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino
7decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea
8offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
9et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem
10decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni
11et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum
12quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
13offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos
14et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
15et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim
16et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
17in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
18sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
19et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
20die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
21sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
22et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
23die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
24sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
25et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
26die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
27sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
28et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
29die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
30sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
31et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
32die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
33sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
34et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
35die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis
36offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
37sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
38et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
39haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis
Numeri 29
1Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
2Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
3et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
4unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :
5et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,
6præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
7Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.
8Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
9et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
10decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :
11et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
12Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.
13Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
14et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
15et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :
16et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.
17In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
18sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
19et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
20Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
21sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
22et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
23Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
24sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
25et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
26Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
27sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
28et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
29Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
30sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
31et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
32Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
33sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
34et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
35Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,
36offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
37sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
38et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
39Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Numeri 29
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Numeri 29 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Numeri 29:16
"et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius"
"et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus."





