Numeri 13 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Numeri 13
1profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan
2ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
3mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
4fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
5de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
6de tribu Symeon Saphat filium Huri
7de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
8de tribu Isachar Igal filium Ioseph
9de tribu Ephraim Osee filium Nun
10de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
11de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
12de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
13de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
14de tribu Aser Sthur filium Michahel
15de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
16de tribu Gad Guhel filium Machi
17haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
18misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
19considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
20ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
21humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
22cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
23ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
24pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
25qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
26reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita
27venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
28et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
29sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
30Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
31inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
32alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
33detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est
34ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur
Numeri 13
1Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.
2Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
3Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus.
4Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina.
5De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.
6De tribu Simeon, Saphat filium Huri.
7De tribu Juda, Caleb filium Jephone.
8De tribu Issachar, Igal filium Joseph.
9De tribu Ephraim, Osee filium Nun.
10De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.
11De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.
12De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.
13De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.
14De tribu Aser, Sthur filium Michaël.
15De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.
16De tribu Gad, Guel filium Machi.
17Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.
18Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,
19considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures :
20ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratæ an absque muris :
21humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.
22Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
23Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est.
24Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt :
25qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.
26Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita,
27venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ :
28et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest :
29sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.
30Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis : Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis.
31Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam.
32Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.
33Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes : Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est.
34Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustæ videbamur.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Numeri 13
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Numeri 13 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Numeri 13:16
"de tribu Gad Guhel filium Machi"
"De tribu Gad, Guel filium Machi."





