Numeri 12 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Numeri 12
1locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam
2et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus
3erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
4statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi
5descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent
6dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum
7at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est
8ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi
9iratusque contra eos abiit
10nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra
11ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus
12ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra
13clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
14cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur
15exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria
Numeri 12
1Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam,
2et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus
3(erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),
4statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis. Cumque fuissent egressi,
5descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
6dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
7At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est :
8ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi ?
9Iratusque contra eos, abiit :
10nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,
11ait ad Moysen : Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,
12ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ : ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra.
13Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens : Deus, obsecro, sana eam.
14Cui respondit Dominus : Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi ? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.
15Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus : et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Numeri 12
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Numeri 12 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Numeri 12:1
"locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam"
"Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam,"





