Nehemias 11 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Nehemias 11
1habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus
2benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem
3hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis
4et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares
5Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites
6omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes
7hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia
8et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo
9et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus
10et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin
11Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei
12et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae
13et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer
14et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium
15et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni
16et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum
17et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun
18omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor
19et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo
20et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua
21et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis
22et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei
23praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos
24et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi
25et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius
26et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth
27et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius
28et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius
29et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth
30Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom
31filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus eius
32Anathoth Nob Anania
33Asor Rama Getthaim
34Adid Seboim Neballa Loth
35et Ono valle Artificum
36et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin
Nehemias 11
1Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
2Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
3Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.
4Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin : de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel : de filiis Phares,
5Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis :
6omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
7Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
8et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,
9et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.
10Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,
11Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
12et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,
13et fratres ejus principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
14et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium.
15Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
16et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
17Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun :
18omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
19Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia : centum septuaginta duo.
20Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.
21Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis.
22Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
23Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
24et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,
25et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus : et in Dibon, et in filiabus ejus : et in Cabseel, et in viculis ejus :
26et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,
27et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,
28et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,
29et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,
30Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
31Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus
32Anathoth, Nob, Anania,
33Asor, Rama, Gethaim,
34Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,
35et Ono valle artificum.
36Et de Levitis portiones Judæ et Benjamin.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Nehemias 11
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Nehemias 11 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Nehemias 11:16
"et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum"
"et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum."





