Matthaeus 3 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Matthaeus 3
1in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
2et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
3hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
4ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre
5tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen
6et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua
7videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira
8facite ergo fructum dignum paenitentiae
9et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
10iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
11ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
12cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili
13tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo
14Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me
15respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum
16baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se
17et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
Matthaeus 3
1In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,
2et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.
3Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus.
4Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.
5Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ;
6et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
7Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?
8Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.
9Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
10Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
11Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
12Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
13Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
14Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?
15Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
16Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
17Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Matthaeus 3
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Matthaeus 3 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Matthaeus 3:16
"baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se"
"Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se."





