Matthaeus 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Matthaeus 4
1tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo
2et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
3et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
4qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
5tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
6et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
7ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum
8iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
9et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
10tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
11tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei
12cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam
13et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim
14ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
15terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium
16populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis
17exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
18ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores
19et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
20at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
21et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos
22illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
23et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo
24et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos
25et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen
Matthaeus 4
1Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
2Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
3Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
4Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
5Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
6et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
7Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
8Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
9et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
10Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
11Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
12Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :
13et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :
14ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :
15Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium :
16populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
17Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.
18Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),
19et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
20At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
21Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.
22Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
23Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
24Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :
25et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Matthaeus 4
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Matthaeus 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Matthaeus 4:16
"populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis"
"populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis."





