Matthaeus 13 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Matthaeus 13
1in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
2et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
3et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare
4et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea
5alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae
6sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
7alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea
8alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
9qui habet aures audiendi audiat
10et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis
11qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum
12qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo
13ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt
14et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
15incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos
16vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt
17amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
18vos ergo audite parabolam seminantis
19omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est
20qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud
21non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur
22qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur
23qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
24aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
25cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
26cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania
27accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
28et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea
29et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum
30sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum
31aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo
32quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
33aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum
34haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis
35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
36tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
37qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
38ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam
39inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
40sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi
41mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
42et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
43tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat
44simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum
45iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas
46inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
47iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti
48quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
49sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
50et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
51intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
52ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera
53et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde
54et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes
55nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
56et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista
57et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
58et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum
Matthaeus 13
1In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.
2Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore,
3et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare.
4Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.
5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ :
6sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.
7Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.
8Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
9Qui habet aures audiendi, audiat.
10Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?
11Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.
12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
13Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
14Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis.
15Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
16Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.
17Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.
18Vos ergo audite parabolam seminantis.
19Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.
20Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :
21non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
22Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
23Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.
24Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo :
25cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
26Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
27Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ?
28Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ?
29Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
30Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.
31Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo :
32quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.
33Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.
34Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis :
35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.
36Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
37Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
38Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam.
39Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.
40Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi.
41Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :
42et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
43Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
44Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
45Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.
46Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.
47Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
48Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
49Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,
50et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.
51Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.
52Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
53Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.
54Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ?
55Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?
56et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?
57Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.
58Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Matthaeus 13
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Matthaeus 13 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Matthaeus 13:16
"vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt"
"Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt."





