Matthaeus 12 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Matthaeus 12
1in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
2Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis
3at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant
4quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus
5aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt
6dico autem vobis quia templo maior est hic
7si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes
8dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
9et cum inde transisset venit in synagogam eorum
10et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum
11ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam
12quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere
13tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera
14exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
15Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes
16et praecepit eis ne manifestum eum facerent
17ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
18ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit
19non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius
20harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
21et in nomine eius gentes sperabunt
22tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret
23et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David
24Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum
25Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit
26et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius
27et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri
28si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei
29aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat
30qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit
31ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur
32et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro
33aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur
34progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur
35bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala
36dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii
37ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
38tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre
39qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
40sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus
41viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic
42regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
43cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit
44tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam
45tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae
46adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei
47dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te
48at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei
49et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei
50quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est
Matthaeus 12
1In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.
2Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
3At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :
4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?
5aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?
6Dico autem vobis, quia templo major est hic.
7Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :
8dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
9Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
10Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.
11Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?
12Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.
13Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
14Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
15Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :
16et præcepit eis ne manifestum eum facerent.
17Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :
18Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.
19Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :
20arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium :
21et in nomine ejus gentes sperabunt.
22Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
23Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ?
24Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
25Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
26Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?
27Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
28Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
29Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.
30Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum, spargit.
31Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
32Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.
33Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.
35Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.
36Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
37Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
38Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.
39Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
40Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.
41Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.
42Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
43Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.
44Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
45Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
46Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei.
47Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.
48At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ?
49Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.
50Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Matthaeus 12
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Matthaeus 12 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Matthaeus 12:16
"et praecepit eis ne manifestum eum facerent"
"et præcepit eis ne manifestum eum facerent."





